Evangelium Secundum Lucam*

Caput 9: Versus 46

Intravit autem cogitatio.Quia viderant Petrum et Jacobum et Joannem in montem seorsum ductos, secretumque aliquod eis esse traditum. Sed et Petro superius claves regni coelorum esse promissas, Ecclesiamque super eum esse aedificandam rati sunt; vel, istos tres caeteris, vel, omnibus apostolis Petrum esse praelatum: vel quia in tributi solutione Petrum ipsi Domino parificatum viderant, ipsum caeteris praeferendum arbitrabantur. Sed sciendum est istam quaestionem et ante tributum et post tributum solutum esse factam.
(* Traductions européennes)